- ALBRETUM
- ALBRETUMoppid. et Ducatus Galliae, in Vasconia. Hinc Iohanna Albretana, Henrici M. mater. Vide Lebreti vicus. Hinc nomen Familiae Albretanae, seu Lebretanae, cuius antiquus splendor est. Primus in ea legitur Amaneus A. C. 1050. pater filiicognominis, in expeditione Hierosolymitana: Inprimis autem claruit Arnoldus Amaneus, quem Carolus V. Rex a partibus Anglicis ad se abstraxit, et fil. eius Carolus Comes Trecensis atque Conestabilis Galliae, Carolo VI. unice carus, et praeliô Azincurtianô caesus A. C. 1415. Huius fil. Carolus genuit Iohannem et Arnaldum: quorum hic Dominus de Orval fuit, filiusque eius praetensionem in Niverniam et Rheteliam a coniuge accepit, atque filiabus reliquit; Ille Alanum Magnum genuit, Iohannis, cui Regnum Navarrae coniux Catharina Foxia attulit, fortuna adversa eriputit, Patrem. Iohanne satus Henricus titulum Regni retinuit et ad filiam Iohannam, Antonii Borbonii uxorem, Henrici IV. Regis Franciae matrem transmisit: cuius Maiores exhibet Spenerus praefatus Theatro Nobil. tom. 2. Alia linea Albretanorum de Miossens, quam ab Aegidio Alani M. fratre derivant, et in ea Caesar Phoebus, Marescalli dignitate inclitus, in Gallia superest, Idem in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.